- ACCIAJOLUS Rainerius
- ACCIAJOLUS RaineriusDux Athenarum, quas, postquam Imperatorib. Graecis subfuerant, ab Arragonibus occupatas, his eripuerat, cum uxor eius Eubois, nullam ei prolem masculam peperisser, silium nothum reliquit Antonium, cui moriens Boeotiam cum Thebis, Venetis vero Athenas legavit; quod factum tempore Petri Zani Venetae Rei publ. Ducis. Sed iis rursus potitus Antonius, Nerium successorem habuir. Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Att. l. 1. c. 7. Fuit et Francus Acciaiolus, ultimus Athenatum Dux, quem Mahometes II. intelleeto id agi, ut Athenae Principi Boeotiae traderentur, a Zogane, Peloponnesi Praefecto, in vincula conici iussit. Idem ibid. Vide quoque Chalcocondylam l. 9. etc. et in voce Acciolus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.